라틴어 문장 검색

ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:3)
ita honoris aemulatio pro necessitate erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:3)
inde etiam habitus nostri honor et frequens toga;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:1)
satis constabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum velut honore iudicioque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 4:1)
omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore superfuere honori tuo:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 6:1)
is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:2)
nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissimum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장13)
proximae tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore commoda aliena ac suas iniurias metiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장4)
praegravem se Neroni fuisse, nec Lusitaniam rursus et alterius exilii honorem expectandum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장3)
plures quam centum viginti libellos praemium exposcentium ob aliquam notabilem illa die operam Vitellius postea invenit, omnisque conquiri et interfici iussit, non honori Galbae, sed tradito principibus more munimentum ad praesens, in posterum ultionem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장3)
decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta haesisse animo eius nemo sensit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장3)
igitur iussu G. Caesaris oneratus catenis, mox mutatione temporum dimissus, cursu honorum inoffenso legioni post praeturam praepositus probatusque servili deinceps probro respersus est tamquam scyphum aureum in convivio Claudii furatus, et Claudius postera die soli omnium Vinio fictilibus ministrari iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장8)
Manlius Valens legatus Italicae legionis, quamquam bene de partibus meritus, nullo apud Vitellium honore fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장14)
multus contra in Viennensis honor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장4)
plerique Viennensium honori datum interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION