라틴어 문장 검색

itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab armis aut loco suo miles abscedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 473:1)
ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 487:2)
M. Valerius duorum milium praesidio relicto praepositoque eis P. Valerio legato cum classe instructa parataque et, quod longae naves militum capere non poterant in onerarias inpositis altero die Oricum pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 510:1)
parata omnia atque instructa sese habiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 586:3)
et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 615:1)
et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit, et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 619:1)
Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 49:1)
tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 153:1)
paucosque post dies classis instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 167:2)
consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim revocarunt, et vixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 270:1)
ut conspecta inter se agmina sunt et neutra pars detrectavit pugnam, extemplo instructae acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 300:1)
itaque eadem temeritate qua processum in aciem est instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 316:2)
prima legio et sinistra ala in primo instructae et in longitudinem porrecta acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 317:1)
et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 319:1)
in hoc tumultu actuariae naves instructae iam ante circumvectaeque ad Nasum armatos exponunt, qui inproviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nasum cepere desertam trepidatione et fuga custodum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 448:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION