라틴어 문장 검색

qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 526:1)
naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari, socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis verba iuraverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 22:1)
non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)
vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 392:2)
postquam utrimque exitum est maxima copia, dispertiti viri, dispertiti ordines, nos nostras more nostro et modo instruximus legiones, item hostes contra legiones suas instruont.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 143)
omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare - quae ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 15)
Instruxi illi aurum atque vestem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1242)
{(&7Mel&.)} * siquidem amabas, * illi instrui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1243)
instruxisti * tibi ita ut voluisti * {(&7Alc&.)} quod volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1246)
Virtute belli armatus promerui, ut mihi omnis mortalis agere deceat gratias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 46)
Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1158)
aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi, quae illi instruxisti:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 37)
atque illaec quae dixi dato, aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 356)
Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri omnia dat dono, a se ut abeat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 428)
nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi, quo pacto ab lenone auferam hoc argentum, Sag.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 566)

SEARCH

MENU NAVIGATION