라틴어 문장 검색

In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
Saxis deinde pilae adicientur quae procedente tempore enatam insulam imitentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:3)
sed nihil refert - post quaestionem supplicio liberandos, alius in insulam relegandos, alius morte puniendos arbitrabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:4)
Nulla in hoc navis - sacer enim -, sed innatant insulae, herbidae omnes harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacus effert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 5:1)
Constat pecora herbas secuta sic in insulas illas ut in extremam ripam procedere solere, nec prius intellegere mobile solum quam litori abrepta quasi illata et imposita circumfusum undique lacum paveant;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 8:1)
Mittitur in saltus carcere liber equus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a16)
ut redit itque frequens longum formica per agmen, granifero solitum cum vehit ore cibum, aut ut apes saltusque suos et olentia nactae pascua per flores et thyma summa volant, sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:61)
in nemus et saltus thalamo regina relicto fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:210)
adsuetos tauri saltus, adsueta leones - nec feritas illos impedit antra petunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 318)
accepit Phoebo nymphaque Coronide natum insula, dividua quam premit amnis aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권167)
neve daret saltum properans insistere terrae, vix est Evandri vixque retenta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권283)
Idibus agrestis fumant altaria Fauni hic, ubi discretas insula rumpit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권129)
iam dederat Saliis a saltu nomina dicta armaque et ad certos verba canenda modos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권243)
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae insula, quam Libyci verberat unda freti, hanc petit hospitio regis confisa vetusto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권371)
deposita sequitur taurus feritate iuvencam, quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권73)

SEARCH

MENU NAVIGATION