라틴어 문장 검색

paucorum culpam ipsis exitiosam esse debere, nihil universorum iuri derogandum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장2)
nec multo post ereptus amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장13)
simul prohibiti tribuni ius praetorum et consulum praeripere aut vocare ex Italia cum quibus lege agi posset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장4)
et Helvidius Priscus tribunus plebei adversus Obultronium Sabinum aerarii quaestorem contentiones proprias exercuit, tamquam ius hastae adversus inopes inclementer augeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장8)
Cossutianum Capitonem Cilices detulerant maculosum foedumque et idem ius audaciae in provincia ratum quod in urbe exercuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장3)
licere patribus, quoties ius dicendae sententiae accepissent, quae vellent expromere relationemque in ea postulare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장4)
Romae praetor, per provincias qui pro praetore aut consule essent iura adversus publicanos extra ordinem redderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장3)
Ceterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장1)
idem Cyrenenses reum agebant Acilium Strabonem, praetoria potestate usum et missum disceptatorem a Claudio agrorum, quos regis Apionis quondam avitos et populo Romano cum regno relictos proximus quisque possessor invaserant, diutinaque licentia et iniuria quasi iure et aequo nitebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장2)
at in Italia vetus oppidum Puteoli ius coloniae et cognomentum a Nerone apiscuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장2)
pronuntiemus ultro dominum iure caesum videri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장10)
adiciebat Tullius Geminus accusator venditata ab eo munera principis et adipiscendorum honorum ius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장2)
se tributa ac leges et pro umbra regis Romanum ius victis impositurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장11)
adicit iure iurando Paeti cautum apud signa, adstantibus iis quos testificando rex misisset, neminem Romanum Armeniam ingressurum donec referrentur litterae Neronis an paci adnueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장2)
. . . magna cum invidia senatum adeunt, ius naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et brevitatem adoptionis enumerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION