라틴어 문장 검색

"felix Hercule et ter beatus qui vitae scilicet praecedentis innocentia fideque meruerit tam praeclarum de caelo patrocinium, ut renatus quodam modo statim sacrorum obsequio desponderetur."
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:5)
At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:3)
Dixerat sacerdos, nec impatientia corrumpebatur obsequium meum, sed intentus miti quiete et probabili taciturnitate sedulum quot dies obibam culturae sacrorum ministerium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:1)
Quis et ceteris benivolis praeceptis summatis deae recreatus animi, necdum satis luce lucida, discussa quiete, protinus ad receptaculum sacerdotis contendo, atque eum cubiculo suo commodum prodeuntem continuatus salute Solito constantius destinaveram iam velut debitum saetis obsequium flagitare:
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:4)
Ergo igitur cunctis affatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam deraso capite, principalis dei nocturnis orgiis illustratus, plena iam fiducia germanae religionis obsequium divinum frequentabam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:8)
iudex iustus, inspector cordium
(ARCHIPOETA, I53)
quamvis iuste, tamen crudeliter.
(ARCHIPOETA, I100)
opes multae sunt iusto sarcina;
(ARCHIPOETA, I126)
vir pie, vir iuste, precor, ut moneam precibus te,
(ARCHIPOETA, III9)
das, quod iuste peteris.
(ARCHIPOETA, VII36)
et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
(ARCHIPOETA, IX120)
Ubi enim pater iusto iudicio regnare debuerat, illic iniquus et pertinax filius regnabat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:9)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLX, nativitatis autem Aelfredi regis duodecimo, Aethelbald, et in Scireburnan sepultus, et Aethelberht, frater suus, Cantiam et Suthrigam, Suth-Seaxam quoque suo dominio, ut iustum erat, subiunxit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 18 21:1)
Et eodem anno post Pascha Aethered rex praefatus, regno quinque annis per multas tribulationes strenue atque honorabiliter cum bona fama gubernato, viam universitatis adiens, in Winburnan monasterio sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 41 44:1)
qui, postquam Romam adierat, non diu vivens, ibi defunctus est, et in Schola Saxonum in ecclesia Sanctae Mariae honorifice sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION