라틴어 문장 검색

At non impositos supremis ignibus artus sustinuit spectare parens, sed crine soluto, sicut erat, magni genibus procumbere non est dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:4)
luctibus est Aurora suis intenta, piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 55:2)
At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem effugere," - et lacrimae vocem impediere loquentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 69:2)
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore verba sono tenui maerens fundebat, ut olim carmina iam moriens canit exequialia cygnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:2)
saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis, interdum madidas lacrimarum rore coronas postibus intendit posuitque in limine duro molle latus tristisque serae convicia fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:2)
non fruge neque herbis, sed turis lacrimis et suco vivit amomi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:4)
Non tamen Egeriae luctus aliena levare damna valent, montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit et aeternas artus tenuavit in undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 43:1)
qui viderit illas, de lacrimis factas sentiet esse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 17)
femina virque meo, pueri quoque funere maerent, inque domo lacrimas angulus omnis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 38)
tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens miscuit haec lacrimis tristia verba meis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 338)
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et adloquiis parte levare tuis, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem, et vocem populi publicaque ora sequi, - denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere voce " vale "?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 86)
at fecere alii nullo mihi foedere iuncti, et lacrimas animi signa dedere sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 87)
Euryali Nisique fide tibi, fume, relata credibile est lacrimis inmaduisse genas est etiam miseris pietas, et in hoste probatur, ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 917)
is status, haec rerum nunc est fortuna mearum, debeat ut lacrimis nullus adesse modus, at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu, pectora processu facta serena tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 918)
littera suffusas quod habet .maculosa lituras, laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 110)

SEARCH

MENU NAVIGATION