라틴어 문장 검색

non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 1:5)
quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 10:1)
nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 1:7)
cum mihi sit incertum tranquillone sis animo an ut in bello in aliqua maiuscula cura negotiove versere, labor longius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 10 3:2)
mane salutamus domi et bonos viros multos, sed tristis, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 3:2)
haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu civitatis polliceor, in damno meae laudis rei p. commodo laetabor ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 10:1)
Tarsi paulo aitte in K. Sext a. 704 (50). M. CICERO S. D. M. CATONI 'laetus sum laudari me,' inquit Hector, opinor, apud Naevium 'abs te, pater, a laudato viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 62)
tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:5)
In picturis alios horrida inculta, abdita et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:7)
si quidem est eorum gemmare vitis, sitire agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:5)
Est enim, ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:2)
cum vero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen ille vincla carceris ruperit - leges enim vetant - , sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emissus exierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:3)
Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:4)
nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:1)
Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lucilius, sed tranquilla et serena;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION