라틴어 문장 검색

Quattuor latera eadem ratione finguntur qua et tetrachordum Mercurio creditur attributum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:1)
Furius Albinus alterum fovens Praetextati latus, iuxtaque eum Caecina Albinus, ambo vetustatis adfectationem in Virgilio praedicabant, alter in versibus, Caecina in verbis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 19:1)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
* Vel nunc, qui mihi in mari accipenser latuit antehac, * Cuius ego latus in latebras reddam meis dentibus et manibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 2:2)
insula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:3)
Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera verberat unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:1)
illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos, haeret lateri letalis arundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 9:2)
Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem, Demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 6:3)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis Horrebat squamis, surasque incluserat auro, Tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 11:2)
summam vero partem carchesium nominari, et inde diffundi in utrumque veli latus ea quae cornua vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 5:3)
Nec tulit in coelum flammas, sed vertice prono Ignis in Hesperium cecidit latus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:13)
Ensiferi nimium fulget latus Orionis ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:15)
In laevum cecidere latus veloxque Metaurus, Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro, Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:49)
Hac latus angustum iam se cogentis in arcum Hesperiae tenuem producit in aequora linguam, Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:51)
Non nisi per nostrum vobis percussa patebunt Templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro Sparsas, raptor, opes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION