라틴어 문장 검색

rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:4)
Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 5:1)
Etenim nescio quo pacto vel magis homines iuvat gloria lata quam magna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 7:2)
Magna sui parte meridiem spectat aestivumque solem ab hora sexta, hibernum aliquanto maturius quasi invitat, in porticum latam et pro modo longam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 15:1)
Contra mediam fere porticum diaeta paulum recedit, cingit areolam, quae quattuor platanis inumbratur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 20:1)
Si natare latius aut tepidius velis, in area piscina est, in proximo puteus, ex quo possis rursus astringi, si paeniteat teporis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:3)
post latissimis fenestris vineas, valvis aeque vineas sed per cryptoporticum quasi admittit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:3)
Nam et ille amicitiam meam latissima praedicatione circumfert, et ego prae me fero, quantae sit mihi curae modestia quies securitas eius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:5)
Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:1)
cinxerat Capreas et absconderat, Miseni quod procurrit abstulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 11:3)
Villa pulcherrima cingitur viridissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime portus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:1)
ingentia saxa latissima navis provehit contra;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:3)
Sedebant centum et octoginta iudices - tot enim quattuor consiliis colliguntur -, ingens utrimque advocatio et numerosa subsellia, praeterea densa circumstantium corona latissimum iudicium multiplici circulo ambibat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 3:1)
utique si latior scaena et corona diffusior;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 9:2)
sunt enim ut in castris sic etiam in litteris nostris, plures cultu pagano quos cinctos et armatos, et quidem ardentissimo ingenio, diligenter scrutatus invenies.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION