라틴어 문장 검색

sed prodere malunt arcanum, quam subrepti potare Falerni pro populo faciens quantum Saufeia bibebat, vivendum recte cum propter plurima tum est his praecipue causis, ut linguas mancipiorum contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX57)
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter ridebat, quotiens de limine moverat unum protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X10)
Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset, videnda poemata malo quam te, conspicuae divina Philippica famae, volvens a prima quae proxima, saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X53)
Laudo meum civem, nec comparo testamento mille rates;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII34)
nos hominum divumque fidem clamore demus quanto Facsidium laudat vocalis agentem sportula.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII14)
tam facile et pronum est superos contemnere testes, si mortalis idem nemo sciat!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII27)
nec tu pueri contempseris annos, sed peccaturo obstet tibi filius infans.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV14)
Romanas autem soliti contemnere leges Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV36)
fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV39)
"tunicam mihi malo lupini quam si me toto laudet vicinia pago exigui ruris paucissima farra secantem."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV53)
"laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV65)
nam Lavinium patris Aeneae contempserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 12:2)
Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 31:1)
Sed prior iugum excutit Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum contemnitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 2:1)
Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuventio praetore contentus, virum non Macedonicis modo sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit, in victusque a veris regibus, ab illo imaginario et scaenico rege superatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION