라틴어 문장 검색

Iosophat laudes domino concinebat, et dominus pro laudante superabat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:11)
Ieiunium praedicem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:3)
Humilitatem laudem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:5)
Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:1)
Non est loci huius, ut paenitentiam praedicem et quasi contra Montanum Novatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium Deo spiritum contribulatum et:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:26)
Laudent ceteri misericordiam eius, humilitatem, fidem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:3)
ego ardorem animi plus laudabo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:4)
Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:2)
hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:13)
In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:10)
Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:4)
Minime, quippe quam saepe laudavimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:10)
Neque vero Marcellam tuam, immo meam et, ut verius loquar, nostram, omniumque sanctorum et proprie Romanae urbis inclitum decus, institutis rhetorum praedicabo, ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus et stemmata per consules et praefectos praetorio decurrentia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:4)
Nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est et in eo nobilius, quod opibus et nobilitate contempta facta est paupertate et humilitate nobilior.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:5)
Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION