라틴어 문장 검색

Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces, - quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet, - sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 12:4)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri et, licet neget, Stoici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 2:2)
Quaedam lectum et otium et secretum desiderant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:2)
Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 15:1)
triduo abstinuit et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 9:2)
Cubiculum lucidum dicimus, hoc idem obscurissimum est nocte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 13:4)
tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:3)
Quid prosunt multa cubicula ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:8)
Transeo puerorum greges, quos post transacta convivia aliae cubiculi contumeliae exspectant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 24:1)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:1)
Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:1)
ostro lectus Iliaco nitet merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
(세네카, 아가멤논 16:12)
quid in cubiculo suo faciat, nescit, et iam 'caeli scrutatur plagas'?
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION