라틴어 문장 검색

quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:2)
quae ratio huius epistulae fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 7:2)
Recipies ergo epistulas steriles et simpliciter ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis in permutando munere imitantes.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 2:1)
Vitassem iam dudum ne viderer argutior, nisi proposuissem omnes angulos tecum epistula circumire.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 41:1)
Neque enim verebar ne laboriosum esset legenti tibi, quod visenti non fuisset, praesertim cum interquiescere, si liberet, depositaque epistula quasi residere saepius posses.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 41:2)
Similiter nos ut 'parva magnis', cum totam villam oculis tuis subicere conamur, si nihil inductum et quasi devium loquimur, non epistula quae describit sed villa quae describitur magna est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 44:1)
deinde quia verebar ne modum, quem tibi in sermone custodire facile est, tenuisse in epistula non viderer.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:2)
Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
In infinitum epistulam extendam, si gaudio meo indulgeam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 7:1)
Quare iustam, non sum epistula exsecuturus, ut desideres actionem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:1)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
Veni, aut ego illuc unde inconsulte properavi revertar, vel ob hoc solum, ut experiar an mihi, cum sine me Romae coeperis esse, similes his epistulas mittas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 1 2:2)
Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 5:1)
invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi novas sumo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 2:2)
Epistularum, quas mihi ut ais 'aperto pectore' scripsisti, oblivisci me iubes;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION