라틴어 문장 검색

neque enim solum arte et scientia, sed longe magis facultate et eloquentiam contineri, nec tu puto abnues et hi significare vultu videntur.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 3:1)
sed si cui obscuriora haec videntur isque scientiam ab exercitatione separat, illud certe concedet, instructum et plenum his artibus animum longe paratiorem ad eas exercitationes venturum, quae propriae esse oratorum videntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 6:1)
Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 1:1)
ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:3)
dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장9)
insulam esse quam incolerent, et longe Germaniam virisque legionum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장7)
Vitelliani temere exurgentes cedente sensim Celso longius secuti ultro in insidias praecipitantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장2)
sed me veterum novorumque morum reputatio longius tulit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장11)
longe alia proficiscentis ex urbe Germanici exercitus species:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장3)
id bellum cum causis et eventibus (etenim longius provectum est) mox memorabimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장2)
accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장2)
longius iam progressus erat quam ut regredi posset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장4)
Lupercus legionarios e praesentibus, Vbios e proximis, Trevirorum equites haud longe agentis raptim transmisit, addita Batavorum ala, quae iam pridem corrupta fidem simulabat, ut proditis in ipsa acie Romanis maiore pretio fugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장5)
Terra finesque qua ad Orientem vergunt Arabia terminantur, a meridie Aegyptus obiacet, ab occasu Phoenices et mare, septentrionem e latere Syriae longe prospectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장1)
Iudaei sub ipsos muros struxere aciem, rebus secundis longius ausuri et, si pellerentur, parato perfugio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION