라틴어 문장 검색

et nunc ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus ais tibi si quas postea luserim metro nugas mitti oportere, annuo iniunctis, quia dignus es, ut talia legas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 3:1)
nos cum caterva scholasticorum lusimus abunde, quantum 4 membra torpore statarii laboris hebetata cursu salubri vegetarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 6:2)
Iam dudum teretes hendecasyllabos attrito calamis pollice lusimus, quos cantare magis pro choriambicis excusso poteras mobilius pede;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:5)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
Nam senectutis propiore meta, quicquid extremis sociamur annis, plus pudet, si quid leve lusit aetas, nunc reminisci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:15)
"illic, ni fallor, Lapitharum proelia ludit improbus et patria iam se metitur in hasta, o dolor, o seri materno in corde timores!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권19)
hasne inter simulare choros et bracchia ludo
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권128)
Heia age, praeclaros Latio properate nepotes, qui leges, qui castra regant, qui carmina ludant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam123)
Vidi artes veterumque manus variisque metalla viva modis, labor est auri memorare figuras aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas, quicquid et argento primum, vel in aere minori lusit et enormes manus est experta colossos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci22)
Clio mea ludit Etrusco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci15)
sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae rescissum squamis avidus bibit ignis Ophelten.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus80)
hic puerum egregiae praeclarum sidere formae ipsius ante dei ludentem conspicit aras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 8)
"solus formosior ille, cui daberis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 24)
tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris nee stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum, Lemnius exigua potuisset ludere massa.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis18)
"quod te, nave Cydon, quod te per colla refusis intactum, Crenaee, comis, quibus ubera mecum obliquumque a patre genus, fortemque, timebam quem desponsa, Gyan vidi lapsare eruentae vulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque barbara ludentem fodiebat Epopea mater."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권95)

SEARCH

MENU NAVIGATION