라틴어 문장 검색

nunc domum ibo atque ex uxore hanc rem pergam exquirere, quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 15)
ubi lustratu's?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 367)
[adulescens quidam hic est adprime nobilis quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia quiaque adeo me complevi flore Liberi, magis libera uti lingua conlibitum est mihi, tacere nequeo misera quod tacito usus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 25)
quae me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis, meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 52)
sed in cella erat paulum nimis loculi lubrici, ibi erat bilibris aula sic propter cados, ea saepe deciens complebatur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 272)
aras tus, murrinus, omnis odor complebat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 44)
nam qui liberos [esse] ilico se arbitrantur, ex conspectu eri si sui se abdiderunt, luxantur, lustrantur, comedunt quod habent, ei nomen diu servitutis ferunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 72)
cloacis his perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eae ambulationes sternantur et exaequentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장33)
deinde inter ea extrastilis inferior pars sub aqua exaequanda et purganda, et caementis ex mortario materia mixta, quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum, doneque compleatur structurae spatium, quod fuerit inter arcas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장7)
si terrena erunt, usque ad solidum, crassiora quam qui murus supra futurus erit, et tunc structura ex caementis calce et harena compleantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장19)
Sin autem mollis locus erit, palis ustilatis alneis aut oleagineis configantur et carbonibus compleantur, quemadmodum in theatrorum et muri fundationibus est scriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장20)
tunc, qui locus erit inter murum, ruderatione sive structura compleatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장22)
Cunque inito consilio omnes pari affectu ad id concurrerent decreverunt ut cornibus vel tubis ductilibus singuli contenti essent, quatinus circumcirca pervagantes vocibus aut tubarum strepitu sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent aut non lustrata desererent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:7)
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota Reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros, ubi lustrare significat circumire:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:4)
lustramurque iovi aut 'lustramur', id est purgamur, ut Iovi sacra faciamus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2791)

SEARCH

MENU NAVIGATION