라틴어 문장 검색

Adeo ut mihi persuasissimum st hunc eius morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quae sub regimine suo contigerunt, propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabatur, sed vota eius magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:4)
Studiosus magis erat quam eruditus, libros plerunque qui Gallica lingua conscripta erant legens, licet Latinae linguae rudis non esset, quod ex eo patet quod Hadrianus cardinalis et alii, quibus lingua Gallica satis familiaris erat, nihilominus Latine ad eum semper scriberent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:6)
Neque enim unquam regnavit princeps qui magis negotiis suis deditus esset, totus in illis, et totus ex sese.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:4)
Prudentia enim eius occasione ipsa subito suscitabatur, atque eo magis si occasioni accesserit periculum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:5)
At si Ludovicum Duodecimum demas et Ludovicum Undecimum, qui paulo ante regnavit, substituas, magis convenient exempla, fierentque verius parallela.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:11)
Illi enim tres, Ludovicus, Henricus, et Ferdinandus, pro tribus magis censeri possunt inter illius aetas principes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:12)
Ita ut non magis in mundanis quam spiritualibus victor triumphaverit, et militia ei in conflictibus tam peccati quam crucis prospere cesserit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:6)
Ipse certe (ut ingenue fatear) soleo aestimare hoc opus magis pro partu temporis quam ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:9)
Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit ac supra vires mortales, tamen idem tractatu sanum invenietur ac sobrium, magis quam ea quae adhuc facta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:10)
ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:3)
quanto magis laborandum est in hoc altero, quod non tantum ex mentis penetralibus, sed etiam ex naturae visceribus extrahitur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:3)
quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis quam in libertate propria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:6)
ut et pignoris loco hominibus sint eos in historiae fluctibus perpetuo non detentos iri, utque cum ad opus intellectus deveniatur omnia sint magis in procinctu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:2)
Quod si numerum augerent operariorum, atque hoc modo se valere posse confiderent, annon tanto magis?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:15)
Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION