라틴어 문장 검색

Gladiatoribus quare populus irascitur et tam inique, ut iniuriam putet, quod non libenter pereunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 13:2)
Quicquid est tale, non est ira, sed quasi ira, sicut puerorum, qui si ceciderunt, terram verberari volunt et saepe ne sciunt quidem, cur irascantur, sed tantum irascuntur, sine causa et sine iniuria, non tamen sine aliqua iniuriae specie nec sine aliqua poenae cupiditate.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 14:1)
ut scias iram non ex iniuria nasci.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 16:2)
Contra utramque dicitur feras irasci nec iniuria irritatas nec poenae dolorisve alieni causa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 18:3)
" Irascuntur boni viri pro suorum iniuriis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 72:5)
Ergo prima illa agitatio animi, quam species iniuriae incussit, non magis ira est quam ipsa iniuriae species ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:1)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui vulgo saeviunt et sanguine humano gaudent an irascantur, cum eos occidunt, a quibus nec acceperunt iniuriam nec accepisse ipsi se existimant ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 24:1)
Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 78:1)
Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:2)
Irascimur aut iis, a quibus ne accipere quidem potuimus iniuriam, aut iis, a quibus accipere in- iuriam potuimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 137:1)
Nocere itaque nobis possunt ut ferrum aut lapis, iniuriam quidem facere non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 140:3)
Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 154:1)
Alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam, ut videatur doluisse factam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 159:4)
aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit, aut fortasse ipsum hoc meritum eius est quo offendimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION