라틴어 문장 검색

Sed oblitus liberalitatis meae, qua tecum paulo ante uti coeperam, plura complector.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 67:7)
' An inquit oblitus es quid initio dixerim, facilius me, talibus praesertim de rebus, quid non sentirem quam quid sentirem posse dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:6)
post autem e provincia litteras ad collegium misit, se cum legeret libros recordatum esse vitio sibi tabernaculum captum fuisse hortos Scipionis, quod, cum pomerium postea intrasset habendi senatus causa, in redeundo cum idem pomerium transiret auspicari esset oblitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:4)
non enim mediocriter moveor auctoritate tua Balbe orationeque ea quae me in perorando cohortabatur ut meminissem me et Cottam esse et pontificem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:4)
haec, si recte memini, partitio fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 6:6)
Cum enim Hannibalis permissu exisset de castris, rediit paulo post, quod se oblitum nescio quid diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:2)
Meminerimus autem etiam adversus infimos iustitiam esse servandam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:1)
Omnino qui rei publicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant, unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 111:1)
qui voce freti sunt, Epigonos Medumque, qui gestu, Melanippam, Clytemnestram, semper Rupilius, quem ego memini, Antiopam, non saepe Aesopus Aiacem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:3)
Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae, quod erit facilius, si ne in eius modi quidem rebus maiores natu nolent interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:5)
Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere personam civitatis debereque eius dignitatern et decus sustinere, servare leges, iura discribere, ea fidei suae commissa meminisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:2)
Nec vero umquam bellorum civilium semen et causa deerit, dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:1)
Omnino meminisse debemus, id quod a nostris hominibus saepissime usurpatum iam in proverbii consuetudinem venit, largitionem fundum non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:3)
at vero ille, qui accepit iniuriam, et meminit et prae se fert dolorem suum, nec, si plures sunt ii, quibus inprobe datum est, quam illi, quibus iniuste ademptum est, idcirco plus etiam valent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:3)
Cum vero iurato sententia dicenda erit, meminerit deum se adhibere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse divinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION