라틴어 문장 검색

his igitur, ut supra dixi, precatibus efficacissimis obtine, ut portio nostra sit dominus atque ut ascripti turmis contribulium levitarum non remaneamus terreni, quibus terra non remanet inchoemusque ut a saeculi lucris, sic quoque a culpis peregrinari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:2)
praesentum quoque neglegentiam litterarum nunc nec excuso, primum quod, etsi cupiam, parum cultius scribere queo, dein quod libellari opere confecto animus tandem feriaturus iam quae propalare dissimulat excolere detrectat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 7:3)
redeamus ad causam, super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor, ut errata confessum veniae clementis indultu placatus impertias, licet, quae laetitia tua sancta quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 10:2)
"iam te sperabunt lacrimis planctuque decorae Troades optabuntque tuis dare colla catenis et patriam pensare toris aut ipsa placebit Tyndaris, incesta nimium laudata rapina, ast egomet primae puerilis fabula culpae narrabor famulis aut dissimulata latebo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:135)
sed opertae conscia culpae cuncta pavet tacitasque putat sentire sorores, namque ut virgineo stetit in grege durus Achilles exsolvitque rudem genetrix digressa pudorem, protinus elegit comitem, quamquam omnis in illum turba coit, blandeque novas nil tale timenti admovet insidias:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권235)
ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas, fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae Lemnia deprenso repserunt vincula lecto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam30)
non illud culpa senectae - quippe ea bissenis vixdum orsa excedere lustris - , sed labor intendens animique in membra vigentis imperium vigilesque suo pro Caesare curae, dulce opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici30)
quae culpa decus infamastis aquarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci18)
Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis linea nee proavis demissum stemma, sed ingens supplevit fortuna genus culpamque parentum occuluit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum17)
non aula quidem, Tirynthie, nee te regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne foedus amicitiae, scit adhuc florente sub aevo par magnis Vestinus avis, quem nocte dieque spirat et in carae vivit complexibus umbrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis34)
tua culpa tuusque hic pudor, ulterius sed enim producere questus non licet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten19)
quae culpa, quis error quem luimus tantus ?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum6)
"nostro quoque sanguine multum erravit pietas, nec culpa nepotibus obstat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권242)
tacite subit ille supremus virginitatis amor, primaeque modestia culpae confundit vultus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권78)
"dis visum turbare domos, nec pectora culpa nostra vacant:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권31)

SEARCH

MENU NAVIGATION