라틴어 문장 검색

ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum praestabant opperiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 238:2)
ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus infamiam solus sentiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 260:3)
inde eos nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 344:1)
et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 411:2)
neque sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 69:1)
Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior periculo volneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 94:1)
iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 139:1)
neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 145:2)
ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, ni universa gens positis armis in fidem consulis venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 190:4)
extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 209:1)
gens ferox et ingenii avidi ad pugnam cum procul visis Romanorum signis ut extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti agmen vidit et cum loci altitudine tum vallo etiam tegi Romanos, perculsos pavore rata, simul opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 234:1)
nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 370:3)
transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent militum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 422:1)
itaque silentio noctis cum tectum villae qui ad id missi erant intrassent, somno gravem Quinctium oppressum, nihil medium aut imperium atque honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes, in castra pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 454:1)
issentque confestim ad urbem, ni venire contra exercitum dictatoremque adversus se M. Valerium Corvum dictum audissent et magistrum equitum L. Aemilium Mamercum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 457:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION