라틴어 문장 검색

Quod cum residuo noctis tempore diligenter agerent, uenerunt primo diluculo fratres, qui eius obitum nuntiarent, a loco, ubi defuncta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 4:2)
Tum veniam subito, nec quisquam nuntiet ante, Sed videar caelo missus adesse tibi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 339)
saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam nuntiat aut aliquas extimuisse minas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 632)
priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua consalutaverat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 71:1)
cum perfusus horrore venerabundus adstitissem, petens precibus ut contra intueri fas esset, 'Abi, nuntia,' inquit 'Romanis caelestes ita velle ut mea Roma caput orbis terrarum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 175:2)
mirum quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide inmortalitatis lenitum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 177:1)
ad haec Tullus nuntiate, inquit, regi vestro regem Romanum deos facere testes uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 230:1)
haec nuntiant domum Albani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 232:1)
inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 236:2)
inde eques citato equo nuntiat regi abire Albanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 289:2)
devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 325:1)
mansit certe sollemne, ut quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 328:2)
quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem victoriam fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 393:2)
Anci liberi iam tum, comprensis sceleris ministris ut vivere regem et tantas esse opes Servi nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 428:1)
inde patre praeside relicto Collatiae custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 610:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION