라틴어 문장 검색

curo uulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam uirginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.10)
Nec uerba custodiebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:4)
Non fecit sacrilegium mulier, non fecit anus, non fecit orbata, non fecit quae custoditur, non fecit quae confitetar.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.22)
Vnde scire possum qui matrem custodii?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.27)
regna custodit metus.
(세네카, 오이디푸스 8:39)
Crede mihi, quam diligenter te custodieris faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 1:5)
sub terris sint iura deum et tormenta reorum, num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, Tisiphones atro si furit angue caput, num tribus infernum custodit faucibus antrum Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, an ficta in miseras descendit fabula gentes, et timor haud ultra quam rogus esse potest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 519)
hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes, funera sanabunt aut tua vina malum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 177)
in Capitolio custodiebatur ab hospite Flavio Asello, comite sacrarum largitionum, qui adhuc in eo semifumantem praefecturae nuper extortae dignitatem venerabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 4:1)
igitur ille, cuius anterius epulae mores, pecuniae pompae, litterae fasces, patrimonia patrocinia florebant, cuius ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur ut per horarum disposita clepsydras explicarentur, is nuncupatus Augustus ac sub hac specie Palatinis liminibus inclusus ante crepusculum ingemuit quod ad vota pervenerat, cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulae legibus renuntiavit atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 4:3)
quae cuncta praemissa, domine frater, huc tendunt, ut tibi probem neque animo vacasse me multum neque corpore neque tempore, cum 2 postulatis obtemperavi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 4:1)
quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias aut, si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura, sed ut qui Christo favente clam sanctus es, iam palam religiosa venerandus iugo salubri colla pariter et corda subdare invigiletque caelestibus lingua praeconiis, anima sententiis, dextra donariis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 4:1)
Maximo periclo custoditur, quod multis placet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 326)
Per quod ostendetur, dum a bonis maiorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 9:2)
Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION