라틴어 문장 검색

I quoque, delectos mactatos obrue tauros (cognita res usu) de putri viscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:2)
Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras, tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:7)
nam simul insidiis hominum pelagique laboro, et faciunt geminos ensis et unda metus, ille meo vereor ne speret sanguine praedam, haec titulum nostrae mortis habere velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1110)
saepe tamen dixi cui nunc haec cura laborat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 137)
Quaedam inquisitiones monent periculum esse ne aquarum inopia intra pauca decennia laboremus, nisi huic rei sollicite consulatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 43:2)
non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius, qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat” (Is 40,28b-29).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:9)
Postea, sanctus Benedictus de Nursia voluit ut sui monachi in communitate viverent, orationem et studium coniungentes cum manuum opere (ora et labora).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 166:3)
Quod ad incolas attinet suburbanos, opibus laborantes, cotidianus transitus ab hominum frequentia ad anonymam societatem in qua homines in magnis urbibus vivunt, afferre potest sensum eradicationis quae adversus societatem consuetudines fovet et violentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 195:2)
Quandoquidem climatis mutationis instantes effectus perdiu percipientur, quamvis nunc quaedam severa consilia suscipiantur, nonnullae Nationes, inopia laborantes, adiumento indigent ut ad instantes effectus se accommodent, qui rem earum oeconomicam attingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:5)
sed maiora petens animum per vota tetendit inconcessa homini, plusquam mortale laborans ipsum, quantus erat, sine corpore visere Christum, denique post multi sermonis mutua, postque conspectum praesentis Eri et consortia longa,
(프루덴티우스, Apotheosis, section 313)
vigil vicissim spiritus quodcumque restat temporis, dum meta noctis clauditur, stans ac laborans excubet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum23)
quamvis nonnullis placeat terram breviorem dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille circulus, et flammas inmensi sideris ultra telluris normam porrecto extendere gyro, numne etiam caeli minor et contractior orbis, cuius planitiem longo transmittere tractu circinus excurrens meta interiore laborat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권99)
nec mirum si membra orbis concussa rotantur, si vitiis agitata suis mundana laborat machina, si terras luis incentiva fatigat:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 174)
"tute ipse, qui Romam regis, contemptor aeterni Dei, dum daemonum sordes colis, morbo laboras regio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.86)
"hoc, quod laboras perdere tantis furoris viribus, vas est solutum ac fictile, quocumque frangendum modo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.54)

SEARCH

MENU NAVIGATION