라틴어 문장 검색

idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:3)
insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 722:1)
idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est ut morum disciplinaeque Romanae penes regimen, senatui equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 88:1)
collega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 145:2)
dictatorem dici Q. Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 233:1)
T. Quinctius L. f. Cincinnatus - eidem et Poeno cognomen additur - et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 276:1)
imperioso quoque Manlio cognomen inditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:3)
creati consules L. Valerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 353:1)
ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 378:1)
alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antique praeter sonum linguae, nec eum incorruptum, retinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 380:1)
haec omnia in profano deseri placet sacra aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 552:3)
clariora deinceps certioraque ab secunda origine velut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis gesta domi militiaeque exponentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 3:1)
id caput Volscorum, eam fuisse originem proximi belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 91:2)
et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolino Iovi parem fecerint eum pati vinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 179:1)
inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION