라틴어 문장 검색

seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes, seu pius Aeneas eripuisset eam, auctor in incerto, res est Romana:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권273)
parcite, matronae, vetitas attingere vestes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권404)
arserat hoc templum, signo tamen ille pepercit ignis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권406)
Tot restant de mense dies, quot nomina Parcis, cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권513)
Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis Dulichiae pavidos eripuere rati :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 18:4)
quibus unda pepercit, illos longa domant inopi ieiunia victu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:12)
alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:5)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
Eripe flammis, siquid adhuc superest, et rerum consule summae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:14)
Consternantur equi et saltu in contraria facto colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:4)
Neve preces animos et verba precantia flectant posse loqui eripitur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:4)
Ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem semina, sed natum flammis uteroque parentis eripuit geminique tulit Chironis in antrum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:4)
Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit vulneraque adspexit fixumque hastile momordit idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem, vix tergo eripuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:7)
Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo eripitur, patrioque tener (si credere dignum est) insuitur femori maternaque tempora complet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:19)
Famulae, discedite neve eripite arbitrium matri secreta loquendi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION