라틴어 문장 검색

mox Liberum patrem, bello victorem, supplicibus Amazonum quae aram insiderant ignovisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장3)
Lentulus separanda Silani materna bona, quippe Atia parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 68장5)
atque illa, cui avunculus Augustus, socer Tiberius, ex Druso liberi, seque ac maiores et posteros municipali adultero foedabat ut pro honestis et praesentibus flagitiosa et incerta expectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장7)
pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장9)
quibus adprensis 'patres conscripti, hos' inquit 'orbatos parente tradidi patruo ipsorum precatusque sum, quamquam esset illi propria suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret attolleret, sibique et posteris conformaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장11)
hi vobis, Nero et Druse, parentum loco.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장14)
Idem annus alio quoque luctu Caesarem adficit alterum ex geminis Drusi liberis extinguendo, neque minus morte amici.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장1)
nam patricios confarreatis parentibus genitos tres simul nominari, ex quis unus legeretur, vetusto more;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장2)
Sosia in exilium pellitur Asinii Galli sententia, qui partem bonorum publicandam, pars ut liberis relinqueretur censuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장3)
contra M'. Lepidus quartam accusatoribus secundum necessitudinem legis, cetera liberis concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장4)
ingentia illi bella, expugnationes urbium, fusos captosque reges, aut si quando ad interna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium certamina libero egressu memorabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장3)
sed neque haec in principem aut principis parentem, quos lex maiestatis amplectitur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장6)
sic Herculem et Liberum apud Graecos, Quirinum apud nos deum numero additos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장9)
satis aestimare firmari domum adversum iniquas Agrippinae offensiones, idque liberorum causa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장11)
simul castella rupibus indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION