라틴어 문장 검색

inde in Ligustinos Ilvates, qui soli non parebant, legiones ductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 400:2)
aut bello vincendum aut melioribus parendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 439:2)
cum revocati - secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes qui circa incolebant populos in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 206:1)
paruit iis litteris consul et praemisso edicto Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 266:1)
pars imperio parendum regis atque eundum censebant, pars subsistendum Heracleae ad utramque fortunam, ut, sive victus ab consule rex esset, in expedito haberent copias ad opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive vinceret, ut in fugam Romanos persequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 202:2)
ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Aetolos ad concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 333:2)
dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa Andaniam, parvum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 361:1)
minae exinde erant, in perniciem suam caecos ruere ni dicto parerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 489:1)
ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam vos malo, nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 627:1)
tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 195:1)
armis subactos parere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 266:2)
postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 453:1)
dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 476:1)
et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 116:2)
Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et de quibus ambigebatur rebus disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 256:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION