라틴어 문장 검색

Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen a deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire prouisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:2)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:10)
Sic ergo apparet manifeste quod nulla est contradictio inter fidem christianam et philosophiam de aeternitate mundi, si praedicta diligenter inspicientur, sicut etiam manifestabimus, Deo auxiliante in caeteris quaestionibus, in quibus fides christiana et philosophia superficietenus et hominibus minus diligenter considerantibus videbuntur discordare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 62:1)
Sicut enim omnes actiones in loge aliqua rectae sunt et ut oportet, cum tendunt in finem legis, et meliores secundum quod fini legis propinquiores, actiones autem, quae adversantur fini legis, vel quae deminutae sunt—non perfectae secundum praecepta legis—vel etiam indifferentes—scilicet nec oppositae fini legis nec secundum praecepta legis— omnes tales actiones peccatum sunt in lege illa, secundum tamen magis et minus, ut patere potest ex dictis, sic est in homine, quia omnes intentiones et consilia, actiones et desideria hominis quae tendunt in hoc summum bonum, quod est homini possibile, quod iam dictum est, recta sunt et secundum quod oportet.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:8)
Nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae:
(카이사르, 아프리카 전기 1:7)
Sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremus impediebamur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:7)
Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascendit atque in unumquemque collem turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihora effecit, et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus adtribuit brachiumque medio iugo ab eo loco ad quem pervenerat, usque ad eum unde egressus erat, iubet derigi ac muniri.
(카이사르, 아프리카 전기 38:1)
Contra cuius enim copias contendas, si minus antea expertus es, licet nunc cognoscas.
(카이사르, 아프리카 전기 45:5)
Cum + nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret + sed restaret ut reliqua quae sibi vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna 'vetat te rex colloqui'.
(카이사르, 아프리카 전기 57:5)
Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat, et quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V praemiserat levemque armaturam inter equites interposuerat.
(카이사르, 아프리카 전기 60:5)
Scipio item munitiones contra facere et ne iugo a Caesare excluderetur adproperare, ita ut duces utrique et in operibus occupati essent, et nihilo minus equestribus proeliis inter se cotidie dimicabant.
(카이사르, 아프리카 전기 61:8)
Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in longitudinem, ut haberent facultatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare.
(카이사르, 아프리카 전기 78:4)
Cato, quod in Uticensibus propter beneficium legis Iuliae parum suis partibus praesidii esse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat;
(카이사르, 아프리카 전기 87:5)
Postquam Iuba ante portas diu multumque primo minis pro imperio egisset cum Zamensibus, dein cum se parum proficere intellexisset, precibus orasset uti se ad suos deos penates admitterent, ubi eos perstare in sententia animadvertit nec minis nec precibus suis moveri quo magis se reciperent, tertio petit ab eis, ut sibi coniuges liberosque redderent ut secum eos asportaret.
(카이사르, 아프리카 전기 91:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION