라틴어 문장 검색

Os devoratum fauce cum haereret lupi, Magno dolore victus coepit singulos Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et gruis.4)
Cotidiana capta consuetudine Paulatim facta est advenae submissior;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.10)
Quae sententia non praevaluit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola frequens, adnotatumque experimentis, quod favor et misericordia acres et vehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione quasi restincta considunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 6:1)
Alius fauces invadit, alius os verberat, alius pectus et ventrem, atque etiam - foedum dictu - verenda contundit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 2:3)
Non enim aetatem meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 5:2)
aliud ponis in sicco, alluitur sensim ac novissime operitur, detegitur rursus paulatimque deseritur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 4:2)
Spiritusne aliquis occultior os fontis et fauces modo laxat modo includit, prout illatus occurrit aut decessit expulsus?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 5:1)
Sic paulatim lucem ferre condisco.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:3)
Encolpius quidem lector, ille seria nostra ille deliciae, exasperatis faucibus pulvere sanguinem reiecit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 1 2:1)
deinde paulatim partim spoliata, partim neglecta cum peristylio domus tota collapsa est, ac iam paene nihil ex ea nisi solum superest;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 2:4)
Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, Inque suos fontes versa recurrit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 116)
rustica paulatim taurus aratra subit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:144)
ut levis absumptis paulatim viribus ignis
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 49:3)
exit, et incauto paulatim pectore lapsus excipitur miseri spiritus ore viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 155:1)
alveus in limo silvis adpulsus opacis paulatim fluvio deficiente sedet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권259)

SEARCH

MENU NAVIGATION