라틴어 문장 검색

Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: " Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장42)
Laetamur itaque de gloria vestra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장12)
Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis; et quaesivit bona genti suae, et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장4)
Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum insulis maris.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장5)
Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장9)
Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장10)
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu eorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장21)
Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장29)
Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장35)
et fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장39)
Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장32)
Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장36)
Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장26)
et patrios quidem honores nihil habentes, Graecas autem glorias optimas aestimantes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장15)
et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem, profanis manibus contrectans.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION