라틴어 문장 검색

Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.
(카이사르, 내란기, 1권 14:1)
Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati veniunt quaeque imperaverit se cupidissime facturos pollicentur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:3)
Simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias sumpsit;
(카이사르, 내란기, 1권 39:4)
militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his rebus dissolvit.
(카이사르, 내란기, 1권 87:3)
Docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in urbem irrumperent urbemque delerent.
(카이사르, 내란기, 2권 12:8)
Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit;
(카이사르, 내란기, 2권 18:4)
relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:14)
Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit;
(카이사르, 내란기, 2권 21:6)
pecunias monumentaque, quae ex fano Herculis collata erant in privatam domum, referri in templum iubet.
(카이사르, 내란기, 2권 21:9)
Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:6)
Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae;
(카이사르, 내란기, 2권 25:3)
Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus.
(카이사르, 내란기, 2권 39:7)
Quarum cohortium milites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur neque resistere auderet.
(카이사르, 내란기, 2권 44:3)
His rebus confectis, cum fides tota Italia esset angustior neque creditae pecuniae solverentur, constituit, ut arbitri darentur;
(카이사르, 내란기, 3권 1:4)
magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.
(카이사르, 내란기, 3권 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION