라틴어 문장 검색

Quin et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:5)
Ille inter vestes et levia pectora lapsus volvitur attactu nullo fallitque furentem, vipeream inspirans animam:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:3)
nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:12)
At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:10)
non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum cernatur, trepident inmisso lumine manes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:11)
Atque ea diversa penitus dum parte geruntur, Irim de caelo misit Saturnia Iuno audacem ad Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:1)
peccare fuisset ante satis penitus modo non genus omne perosos femineum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:13)
sic illa ruinam prona trahit penitusque vadis inlisa recumbit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:10)
Est domus alta, iacent penitus defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera facti infectique mihi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:8)
Quem congressus agit campo lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:17)
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen, Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc peditem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 30:1)
hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:4)
Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra litoreas agitabat aves turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:5)
Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres convertunt clamore fugam, mirabile visu, aetheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec vi victus et ipso pondere defecit, praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:6)
petet ille fugam penitusque profundo vela dabit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION