라틴어 문장 검색

— Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex iis, quae serpunt, sic prope difficillime tollitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장104)
Pus quo crassius et albidius est, eo periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장106)
nihil serpit, ideoque nullum periculum affet, sed non facile sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장123)
In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장156)
picis crudae S.I. Vitiligo quoque quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장451)
At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장6)
At si simul ea utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장9)
Tumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장11)
Sed in his aliquanto maius periculum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장3)
Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori periculo locus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장5)
hos enim saepe consumunt, in viris et mulieribus idem periculum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장22)
Sed sive ex medicamentis sive ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장74)
Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장78)
Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장165)
Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et ventriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION