라틴어 문장 검색

ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser mandarem natos . . . . et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti segregare abs te ausu's . . . . et ecquis hoc animadvortet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 217:4)
Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:2)
Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:2)
Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:1)
Ego vero nihil isto animo, nihil ita animato homine miserius ducerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:8)
Nam cum de tribus unum est optandum, aut facere iniuriam nec accipere aut et facere et accipere aut neutrum, optimum est facere, impune si possis, secundum nec facere nec pati, miserrimum digladiari semper tum faciendis, tum accipiendis iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 27:6)
5.11.2 Etenim, si nemo est quin emori malit quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 2:6)
Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 18:2)
etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 20:1)
tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum, sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:5)
ex quo efficitur id, quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se oratione defenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 80:2)
O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 85:2)
quid igitur timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:1)
abs te peto ut mihi hoc ignoscas et me existimes humanitate esse prohibitum ne contra amici summam existimationem miserrimo eius tempore venirem, cum is omnia sua studia et officia in me contulisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 9:1)
prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION