라틴어 문장 검색

Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 3:1)
AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 2:1)
Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 1:2)
Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 3:1)
Quis enim philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet quam leges tu nostras decemvirales percalluisti?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 21:3)
COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 2:1)
Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 1:1)
COMMENTATIONUM suarum artiumque quas discipulis tradebat Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 2:1)
Quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 9:2)
Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 11:1)
Nam (ut apud omnes increbuerat) ad papatum expectandum fatali quodam ludibrio inductus est, scilicet praedictione harioli quiusdam quae talis fuit, successurum Leoni, cuius nomen esset Hadrianus, senem, humili loco natum, sed doctrina et prudentia eminentem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:9)
Bajazethus siquidem ingenio et moribus veluti medius est inter monachum et philosophum, ac potius in Alchorano aut philosophia Averrois Arabis instructus quam habilis ad gubernacula tractanda imperii tam bellicosi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:16)
Illae tamen ex Secundo Libro de Progressibus faciendis in Doctrina Divina et Humana, nonnulla ex parte peti possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Title Page 4:1)
Restabat illud unum ut res de integro tentetur melioribus praesidiis, utque fiat scientiarum et artium atque omnis humanae doctrinae in universum Instauratio, a debitis excitata fundamentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:9)
Atque apud populum plurimum vigent doctrinae aut contentiosae et pugnaces aut speciosae et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION