라틴어 문장 검색

sed nec modo se Natura dolenti nec Pietas in iusta dedit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum27)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
nec solum larga memet pietate fovebas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum84)
te sentit habetque, te videt et tumulos ortuque obituque salutat, ut Pharios aliae ficta pietate dolores Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum87)
quae pietas, quam vile lucrum, quae cura pudoris, quantus amor recti?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum89)
genitor, non indigus aevi, non nimius, trinisque decem quinquennia lustris iuncta ferens, sed me pietas numerare dolorque non sinit, o Pylias aevi transcendere metas et Teucros aequare senes, o digne videre me similem!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum93)
alterni placuit sub legibus anni exsilio mutare ducem, sic iure maligno fortunam transire iubent, ut sceptra tenentem foedere praecipiti semper novus angeret heres, haec inter fratres pietas erat, haec mora pugnae sola nec in regem perduratura secundum, et nondum crasso laquearia fulva metallo, montibus aut alte Grais effulta nitebant atria, congestos satis explicitura clientes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권42)
"mea me pietas et conscia virtus has egere vias."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권217)
"nostro quoque sanguine multum erravit pietas, nec culpa nepotibus obstat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권242)
"haec pietas, haec magna fides!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권182)
fratris moribunda levabat membra solo Periphas - nil indole clarius illa nec pietate fuit - , laeva marcentia colla sustentans dextraque latus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권247)
"nusquam pietas, non gentibus aequum fas aut cura Iovis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권135)
"dum patrios casus famaeque exorsa retracto ambitiosa meae - pietas haec magna fidesque !"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권232)
- laceras comitata Thoantis advehit exsequias, contra subit obvia mater, femineos coetus plangentiaque agmina ducens, at non magnanimo pietas ignava Lycurgo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권241)
"- haec pietate potens solis abiecit in arvis non regem dominumve, alienos impia partus, hoc tantum, silvaeque infamis tramite liquit, quem non anguis atrox - quid enim hac opus, ei mihi, leti mole fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권48)

SEARCH

MENU NAVIGATION