라틴어 문장 검색

quibus intrari curiam placebat, securos esse de constantia eius disserunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장3)
Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut terminum antiquitatis constituere solent, qui usque ad Cassium * * , quem reum faciunt, quem primum adfirmant flexisse ab illa vetere atque directa dicendi via, non infirmitate ingenii nec inscitia litterarum transtulisse se ad aliud dicendi genus contendo, sed iudicio et intellectu.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 1:1)
erant enim haec nova et incognita, et ipsorum quoque oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum placita cognoverant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 4:2)
ex Caelianis orationibus nempe eae placent, sive universae sive partes earum, in quibus nitorem et altitudinem horum temporum adgnoscimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 3:2)
At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 1:1)
quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 4:1)
nec tamen adfirmaverim nullam Germaniae venam argentum aurumve gignere:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 3:2)
ut turbae placuit, considunt armati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 4:1)
sin placuit, frameas concutiunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:2)
colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 1:2)
plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque canent insignes et hostibus simul suisque monstrati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:1)
hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 5:1)
quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:1)
ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 6:1)
nobis nihil comperti, ut adfirmare ausim.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION