라틴어 문장 검색

hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio quod mitti soleret nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos haberetur, deinde ut Q.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 411:1)
eo cum traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 450:2)
postquam censor redit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 26:1)
hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 194:1)
commeatus classi legionibus ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit ut alteras decimas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 332:1)
cum cantu enim superfixa hastis capita hostium portantes redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 654:2)
sed hiberna iam praeparans vias commeatibus subvehendis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deversari portantes commeatus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 117:1)
id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:1)
reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, parvis itineribus veherent, dein cum ad finem Macedoniae ventum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 332:2)
hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad revocandum qui pecuniam portabat misit, velut nihil aliud agens quam ut quanta maxima posset praeda ex se victo Romanis reservaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 335:1)
ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges, liberos laetum nuntium portabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 11:2)
Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decidi fide vidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 207:1)
victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 479:2)
magis decorumst libertum potius quam patronum onus in via portare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3209)
tantum ego nunc porto a portu tibi boni:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2147)

SEARCH

MENU NAVIGATION