라틴어 문장 검색

Qui enim moriens poema suum legavit igni quid nisi famae suae posteritati subtrahendo curavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 6:3)
De Aenea quidem meo, si mehercle iam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 11:2)
Haec res et cura et studio digna veteribus visa est:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:1)
Beneficium dando accepit qui digno dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:1)
Si cui hoc mirum videtur, quod ait Varro lepores aetate illa solitos saginari, accipiat, aliud quod maiore ammiratione sit dignum, cochleas saginatas, quod idem Varro in eodem libro refert.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 15:1)
Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 16:1)
Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:2)
Hoc per se non est dignum misericordia belli tempore, sed admovit causam:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 3:3)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)
et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:2)
Haec res non quaestione digna est, unde Virgilio aeneae falces in mentem venerint?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 8:1)
Munere sic nivea lanae, sic credere dignum est, et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:2)
Si credere dignum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:4)
Quae vobis, quae digna, viri, pro talibus ausis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 12:3)
Hoc enim verbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION