라틴어 문장 검색

Vt uero iussu Antonii inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximae uiri inferiae, nec ut solet uitam depositi in rostris corporis contio audiuit, sed ipsa narrauit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:2)
hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miserrimi temporis seruitutem a Catilina dilatam in Antonium.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:5)
Sic M. Cicero decessit, uir natus ad reipublicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius elabitur, non ipsius uitio laesa, sed quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 23:7)
nullo luet hoc Antonius aeuo.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 30:2)
Non feres Antonium:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:1)
Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:7)
crudelior est pactio Antonii quam proscriptio.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:9)
commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone proscribere, a Cicerone proscriberetur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:11)
nunc ut scias nihil esse melius quam mori, uitam tibi Antonius promittit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:13)
intellexit Antonius saluis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem mori.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 2:3)
Quid consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius, quid prouocatam inter initia adulescentiae libertate tirocinii tui Syllanam potentiam, quid Antonium auulsum a Catilina, reipublicae redditum?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 2:9)
Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 3:3)
non emo tanti Ciceronis uitam quanti uendit Antonius.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 3:8)
at uideris Antonio persuasisse.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 3:15)
fac moriendo Antonium nocentiorem.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 3:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION