라틴어 문장 검색

inter haec simul spes simul cura in dies crescebat, nec satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in Africam transisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 359:1)
legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde extemplo ad classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 308:1)
ceteris ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie videat eam nullum oppugnatae captaeve ibi vestigium inveniat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 360:1)
rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 425:1)
itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 514:1)
qui audito proelio, quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 153:1)
ita urbe potitur consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 318:1)
iis eadem fere quae Romae egerant verba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe, ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum, ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu quam lacesseret armis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 415:2)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 249:1)
Philippus Athamanum praecipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in civitates captivis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 171:1)
Aetolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint, posse et incolumes esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 268:1)
Masinissa hostis vobis ante quam socius fuit, nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 623:1)
ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta et castris Romanus potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 227:3)
accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas - is alter imperator Achaeorum erat - equitesque evasissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 594:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION