라틴어 문장 검색

iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:7)
cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi quod laudabile esse et praeclarum videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:14)
nescis exsilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas esse susceptum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 1:7)
praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 48:1)
qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:2)
praeclarum carmen!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:1)
praeclarum illud est et, si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:1)
quid autem praeclarum non idem arduum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 84:5)
erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:2)
o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo- rem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:5)
quos si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum splendore capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria sunt, pro nihilo ducere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:2)
hinc omnia, quae pulchra honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem illud paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:6)
necesse est semper bea- tum esse sapientem - , sed quaeramus unam quamque reliquorum sententiam, si fieri potest, ut hoc praeclarum quasi decretum beatae vitae possit omnium sententiis et disciplinis convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:5)
est praeclara epistula Platonis ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere verbis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:5)
at illa iacent multa et praeclara relicta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 101:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION