라틴어 문장 검색

idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:6)
de luxuria purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:9)
verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 2:4)
- quid, quaeso, eius intererat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:6)
itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 3:1)
res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:1)
intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:2)
quid Milonis intererat interfici Clodium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:3)
semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:2)
me quidem, iudices, exanimant et interimunt hae voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:1)
si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 1:1)
nemo enim potest hoc iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus damnum dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 1:2)
. . .ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit, pro concesso putetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 15장 3:1)
an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 1:2)
neque enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION