라틴어 문장 검색

nobile autem genus canum illud scimus esse, sed pro sua quisque facultate parat a quibus lanietur, eamque optumam illi esse censent sepulturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:6)
sed haec eadem num censes apud eos ipsos valere nisi admodum paucos, a quibus inventa disputata conscripta sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:8)
hic, qui solum hoc malum dicit et malorum omnium extremum, sapientem censet id suave dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:14)
omnes insipientes igitur insaniunt). sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 9:4)
stultitiam enim censuerunt constantia, id est sanitate, vacantem posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitae communem cultum atque usitatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:18)
Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:5)
Cyrenaici non omni malo aegritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:3)
qui censet necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:2)
parere enim censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:2)
quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur - ad haec bona me si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 37:2)
qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:1)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque debito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:5)
ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:6)
Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et opinione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION