라틴어 문장 검색

Caedi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장9)
cum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus inducatur et virgis caedendo subigatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장34)
itaque cum hydria aqua ad templum aedemque casta religione refertur, tunc in terra procumbentes manibus ad caelum sublatis inventionis gratias agunt divinae benignitati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말15)
quae sic erunt experienda, uti procumbatur in dentes, antequam sol exortus fuerit, in locis, quibus erit quaerendum, et in terra mento conlocato et fulto prospiciantur eae regiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장4)
itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장26)
caedunt Lepidos, caeduntque Metellos, Corvinosque simul, Torquataque nomina, regum Saepe duces, summosque hominum, te, Magne, remoto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:14)
Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione, non caesus est, sed caedebatur, inquit, virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem strepitumque plagarum audiebatur, nisi haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 13:1)
clamorque virum sive qui caedebantur, sive qui caedebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3131)
tunc vulnera manant, quique sub amne diu stupuit cruor, aere nudo solvitur et tenues venarum laxat hiatus, incertique labant undarum e frigore gressus, procumbit, Getico qualis procumbit in Haemo seu Boreae furiis putri seu robore quercus caelo mixta comas, ingentemque aera laxat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권238)
verberat atque obiter faciem linit, audit amicas, aut latum pictae vestis considerat aurum, et caedit, longi relegit transversa diurni et caedit, donec lassis caedentibus
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI246)
sunt autem alia verba, quae activae significationis declinationisque sunt, ut caedo, sunt quae passivae, ut caedor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1947)
summum enim virum ostendit qui, cum virgis caederetur, non , non rogaverit, sed Romanum esse se cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 202:2)
nam si 'procubuisse' iacuisse accipias, contrarium est quod dicit 'ludere pendentes pueros'. quod si 'procubuisse' ut cum fetu concolor albo procubuit accipiamus, intellegere debemus 'pendentes' desiderio alimoniae suspensos vel intentos, ut pendetque iterum narrantis ab ore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6312)
Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte - iam enim stratae pedestres copiae erant - nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit qui in valle pugnaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION