라틴어 문장 검색

Ergo cum turbidis contionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 5:1)
sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum palam ac professe incendium suum restincturum ruina minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 7:2)
nam sive est aliquid quod probeat efficiatque quo minus quo missum est veniat finique locet se, sive foras fertur, non est a fine profectum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:12)
quem quidem ego ex patre audissem, nisi post illa convivia Roma profectus Neapoli moraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 2:2)
ipse parvo viatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:5)
Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 11:1)
Cur ita factum quaque ratione Aegypto profectum in haec loca ubi nunc est postea venerit, rituque Assyrio magis quam Aegyptio colatur, dicere supersedi, quia ad praesentem non attinet causam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 11:1)
quam quidem mihi videtur Virgilius non sine quodam praesagio quo se omnium profectibus praeparabat de industria permiscuisse, idque non mortali sed divino ingenio praevidisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:2)
Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et virorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 12:1)
Morem vero Aetolis fuisse uno tantummodo pede calceato in bellum ire ostendit clarissimus scriptor Euripides tragicus, in cuius tragoedia quae Meleager inscribitur nuntius inducitur describens quo quisque habitu fuerit ex ducibus qui ad aprum capiendum convenerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 16:2)
et nunc tibi summa pavoris, Nuntius armorum tristis, rumorque sinister.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:25)
Romam petebat esuritor Tuccius Profectus ex Hispania.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIV1)
An aestuantis iam profectus ad Baias Piger Lucrino nauculatur in stagno?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX13)
Sed iam laetitiae quo sit fiducia maior, Sarmaticae laurus nuntius ipse veni.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI6)
Italus enim rex Siculorum profectus de Sicilia venit ad loca, quae sunt iuxta Tiberim, et ex nomine suo appellavit Italiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 210)

SEARCH

MENU NAVIGATION