라틴어 문장 검색

Sed et in litore oceani ad meridiem, quo naues eorum habebantur, quia et inde barbarorum inruptio timebatur, turres per interualla ad prospectum maris conlocant, et ualedicunt sociis tanquam ultra non reuersuri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:3)
Sed fraternitatem tuam ita uolumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo interuallo minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi pastores quoque alii, quorum praesentia ualde est utilis, facile debeant conuenire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:23)
quia, ut haec uobis concederemus, longa terrarum marisque interualla, quae inter nos ac uos obsistunt, ad haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit ecclesiarum uestrarum iactura per cuiuslibet occasionis obtentum quoquo modo prouenire;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:3)
Fecerunt omnes, ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.7)
Sed Brittaniam perueniens, ac primum Geuissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inueniret, utilius esse ratus est ibi potius uerbum praedicare, quam ultra progrediens eos, quibus praedicare deberet, inquirere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.5)
Et cum progrederemur sola sub nocte per umbras, ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eundem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:12)
annuumque intervallum regni fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 184:2)
iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 260:1)
ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi repetisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 16:6)
parvo dirimente intervallo castra ponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 263:3)
intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:1)
haec spes provexit ut ad conspecta procul a Cremera magno campi intervallo pecora, quamquam rara hostium apparebant arma, decurrerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 559:2)
hoc intervalli datum res tranquillas in urbe fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 271:2)
postquam audita vox in foro est praeconis patres in curiam ad decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo rem desuetam usurparent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 406:1)
postulo, Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 488:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION