라틴어 문장 검색

Hanc utrum caespes erexerit an varius lapis gentis alienae, nihil interest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:4)
Ad hoc enim multis illi rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente fortunam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:6)
Animus esse debet alacer et fidens et super omnia erectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:8)
Ille dat consilia magnifica et erecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 2:6)
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)
Grandis, erectus es;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 2:6)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introrsus, quod ad vocem et accidentia erigitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 12:1)
si numquam maestus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est, pervenisti ad humani boni summam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:5)
Erexeram aures;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:7)
Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum literarium philosophorum, qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 6:6)
quicquid expectantibus fortuna proiecit, id sine ulla voluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:5)
Nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 29:2)
In remedium cedunt honesta solacia, et quicquid animum erexit, etiam corpori prodest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 3:2)
Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant adversus sua firmum et erectum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION